monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30 > F > Psalmi, 131 > bnfGrec107.251 > 249 > 247 > sectio 73 > sectio 26 > cb125.135r > bavPal.lat.1663.240 > cpl1661.83 v > sectio 18 > Psalmi, 40 > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 41 > sluMscr.Dresd.App.1092.242 > sectio 27 > 36 > 10 > Psalmi, 58 > cb125.132v > 29 > 108 > sectio 18 > sectio 16 > sectio 41 > H > Genesis, 30 > csg42.243 > bavPal.lat.1663.243 > O > 40 > Psalmi, 100 > bavPal.lat.1663.234 > Psalmi, 83 > sectio 12 > 34
Isidorus, Differentiae, 2, XXXIII <<<     >>> XXXV

XXXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

130 Inter activam et contemplativam vitam, haec distinctio est: activa vita est quae in operibus iustitiae et proximi utilitate versatur; contemplativa, quae vacans ab omni negotio, in sola Dei dilectione defigitur. Harum una in opere bonae conversationis, altera in contemplatione immutabilis veritatis est; una, quae ex fide in hac peregrinatione vivit, altera quae bene viventes usque ad regnum perducit.
131 Activae enim vitae magna sunt praemia, sed contemplativae potiora. Activa vita ex bonis operibus incipit, contemplativa pervenit ad quod intendit. Activae vitae opera cum corpore finiuntur, contemplativae autem gaudia in fine amplius crescunt. Illa autem, quamvis utilis et bona, tamen cum requies venerit, transitura; ista vero boni operis transituri merces est, et requies permansura.
132 Contemplativa vita per Rachel ostenditur, quae erat pulchra et sterilis, quia per contemplationis otium minus operum filii generantur. Activam autem vitam monstrabat Lia sine oculis, sed fecunda. Quia actio laboriosa quidem est, minusque alta considerans. Sed in eo quod se erga proximi utilitatem plus exhibet, fecundior operibus, quasi in filiis crescit. Sic Martha et Maria, quarum una virtutibus mentem exercebat in opere, altera requiescebat defixa in contemplatione.
133 Ii autem qui ad contemplationis otium venire contendunt, prius se in stadio activae vitae exercere debent, ut dum opera iustitiae faeces peccatorum exhauriunt, cor mundum exhibeant ad videndum Deum. Nam mens quae adhuc temporalem gloriam quaerit, aut carnalis concupiscentiae tentationibus cedit, a contemplatione proculdubio prohibetur. Unde et populus dum legem acciperet a monte, id est a sublimi contemplatione, quasi carnalium curiositas removetur. Et in Evangelio curatus a legione vult Dominum per contemplationem sequi; sed iubetur domum reverti, et in activae vitae operatione versari.
134 In ipso autem contemplationis et actionis usu interdum magna differentia animorum est. Nam quibusdam sola contemplatio proficit, quibusdam vero activa sola est consolatio. His media et de utrisque composita utilior est magis ad refovendas mentis angustias, quae solent per unius intentionem nutriri, ut de utriusque partibus melius temperentur. Nam quod Salvator per diem signis et miraculis coruscabat in urbibus, activam nobis vitam commendabat. Quod vero in monte orationis studio pernoctabat, vitam contemplationis significabat.
135 Idcirco Dei servus iuxta imitationem Christi, nec actualem vitam amittit, et contemplativam vitam agit. Aliter enim incedens offendit. Sicut enim per contemplationem amandus est Deus, ita per actualem vitam diligendus est proximus. Ac per hoc sic non possumus sine utraque esse vita, sicut et sine utraque in dilectione esse nequaquam possumus.